

Canticum Canticorum*
Caput 7: Versus 8
Dixi: Ascendam.Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete praedicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quiaascendi in palmam,id est, dedi Ecclesiae augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, etapprehendam fructus ejus;id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hocubera tuaeruntsicut botruscypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur.Dixi.Quasi, insistendum est ad conversionem Judaeorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram.Fructus ejus.Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per haec doctores sunt debriati et confortati.Et odor oris.Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo praestat, ita praestat praesens allocutio Ecclesiae ipsi famae quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox praesentis doctrinae. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, haec malis ob suavitatem absentis famae comparatur.